constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium
eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum
fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra
regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda
filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare
coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Otholia filia Amri
sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim
eius inpulit eum ut impie ageret
fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab
ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in
interitum eius
ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio
Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in
Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram
qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim
plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius
Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in
Hiezrahel aegrotantem
voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad
Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium
Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab
cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Iuda
et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit
illos
ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in
Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod
esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo
nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae
siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset
filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus
Ioram
porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et
furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur
absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth
autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae
pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum
fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus
regnavit Otholia super terram